Docstoc

SIGNUM SANCTAE CRUCIS

Document Sample
SIGNUM SANCTAE CRUCIS Powered By Docstoc
					Signum Sanctae Crucis
Doxologia in honorem Santissimae Trinitatis
Oratio Dominica
Symbolum Apostolorum
Salutatio Angelica
Salve Regina
Sub Tuum Praesidium
Oratio ad Sanctum Ioseph
Angelus Domini
Credo in Unum Deum
Credo in Deum
Quicumque vult
Rosarium
Litaniae Lauretanae
Actus fidei
Actus spei
Actus caritas
Ante prandium
Post prandium
Sancte Michael Archangele
Oratio ad Angelum Custodem
Oratio pro fidelibus defunctis
Oratio Fatimae
Te Deum Laudamus
Veni Creator Spiritus
Magnificat
Regina Coeli
Veni Sancte Spiritus
De profundis

SIGNUM SANCTAE CRUCIS
  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen

DOXOLOGIA IN HONOREM SANCTISSIMAE TRINITATIS

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc
et semper et in saecula saeculorum. Amen.

ORATIO DOMINICA
P Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat
regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem
nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in
tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

SYMBOLUM APOSTOLORUM

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae; et in
Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum; qui
conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine; passus sub
Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus; descendit ad inferos;
tertia die resurrexit a mortuis; ascendit ad caelos, sedet ad dexteram
Dei Patris omnipotentis; inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum; sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum
communionem; remissionem peccatorum; carnis resurrectionem;
vitam aeternam. Amen.
SALUTATIO ANGELICA

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, mater Dei, ora
pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

SALVE REGINA

Salve, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra,
salve. Ad te clamamus, exules filii Hevae. Ad te suspiramus gementes
et flentes in hac lacrimarum valle. Eja ergo, advocata nostra, illos tuos
misericordes oculos ad nos converte. Et Jesum, benedictum fructum
ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis
Virgo Maria.

SUB TUUM PRAESIDIUM

Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genitrix, nostras
deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis
cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta, Domina nostra,
Mediatrix nostra, Advocata nostra, Consolatrix nostra. Tuo Filio nos
reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos repraesenta.

ORATIO AD SANCTUM IOSEPH

Virginum custos et pater, sancte Ioseph, cuius fideli custodiae ipsa
Innocentia Christus Iesus et Virgo virginum Maria commisa fuit; te per
hoc utrumque carissimum pignus Iesum et Mariam obsecro et
obtestor, ut me, ab omni immunditia praeservatum, mente
incontaminata, puro corde et casto corpore Iesu et Mariae semper
facias castissime famulari. Amen.

ANGELUS DOMINI

V. Angelus Domini nuntiavit Mariae.
R. Et concepit de Spiritu Sancto.
Ave, Maria, gratia plena...
V. Ecce ancilla domini,
R. Fiat mihi secundum verbum tuum.
Ave, Maria, gratia plena...
V. Et Verbum caro factum est,
R. Et habitavit in nobis.
Ave, Maria, gratia plena...
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V. Oremus. Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris
infunde; ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem
cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam
perducamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.




CREDO IN UNUM DEUM (SYMBOLUM NICAENUM)

C redo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et
terrae, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum
Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia
saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta
sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit
de coelis. Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria Virgine: et homo
factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus, et
sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit
in coelum: sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum
gloria, judicare vivos et mortuos: cujus regni non erit finis. Et in
Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque
procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui
locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et
apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem
peccatorum.       Et vitam venturi saeculi. Amen.

CREDO IN DEUM

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae. Et in
Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus
est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato,
crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad infernos, tertia die
resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris
omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in
Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum
communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et
vitam aeternam. Amen.
QUICUMQUE VULT
(SYMBOLUM FIDEI CATHOLICAE - S. ATHANASIO ADSCRIPTUM)

Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat
catholicam fidem: Quam nisi quisque integram inviolatamque
servaverit, absque dubio in aeternam peribit.
Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et
Trinitatem in unitate veneremur.
Neque confundentes personas, neque substantiam seperantes.
Alia est enim persona Patris alia Filii, alia Spiritus Sancti:
Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria,
coeterna maiestas.
Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus.
Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus.
Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus.
Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus.
Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus
immensus.
Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus
Sanctus.
Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.
Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres dii, sed unus est Deus.
Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus.
Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum
confiteri christiana veritate compelimur: ita tres Deos aut Dominos
dicere catholica religione prohibemur.
Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus.
Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus.
Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus,
sed procedens.
Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus
Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.
Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus: sed
totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et
Trinitas in unitate veneranda sit.
Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.
Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque
Domini nostri Iesu Christi fideliter credat.
Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster
Iesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est.
Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus: et homo est ex
substantia matris in saeculo natus.
Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne
subsistens.
Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum
humanitatem.
Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.
Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione
humanitatis in Deum.
Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae.
Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo
unus est Christus.
Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: tertia die
resurrexit a mortuis.
Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde
venturus est iudicare vivos et mortuos.
Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus
suis: et reddituri sunt de factis propriis rationem.
Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem
aeternum.
Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque
crediderit, salvus esse non poterit. Amen.
ROSARIUM

SIGNUM SANCTAE CRUCIS
    In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen

SYMBOLUM APOSTOLORUM
Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae. Et in
Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus
est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato,
crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad infernos, tertia die
resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris
omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in
Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum
communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et
vitam aeternam. Amen.

ORATIO DOMINICA
Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat
regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem
nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in
tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

SALUTATIO ANGELICA
Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, mater Dei, ora
pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

DOXOLOGIA IN HONOREM SANCTISSIMAE TRINITATIS
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et
semper et in saecula saeculorum. Amen.

       Oratio Dominica

       10 x Salutatio angelica

       Doxologia

       Oratio Fatimae
ORATIO FATIMAE
Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae
tuae maxime indigent.

MYSTERIA SACRATISSIMI ROSARII:

MYSTERIA GAUDIORUM
   1. B. Maria Virgo ab Angelo salutatur (Annuntiatio).
   2. B. Maria Virgo Elisabeth visitat (Visitatio).
   3. Iesus Christus in Bethlehem nascitur (Nativitas).
   4. Iesus infans in templo praesentatur (Presentatio).
   5. Iesus puer in templo inter doctores invenitur (Inventio in
      templo).

MYSTERIA DOLORUM
   1. Iesus Christus, in horto orans, sanguinem sudat (Agonia in
      hortu).
   2. Iesus Christus ad columnam flagellis caeditur (Flagellatio).
   3. Iesus Christus spinis coronatur (Coronatio spinis).
   4. Iesus Christus, morte condemnatus, Calvariae locum, crucem
      baiulans, petit (Bajulatio crucis).
   5. Iesus Christus, cruci affixus, coram Matre sua moritur (Crucifixio
      et mors).

MYSTERIA GLORIAE
   1. Resurrectio Iesu Christi.
   2. Ascensio Iesu Christi.
   3. Spiritus Sancti upra beatam Mariam Virginem et discipulos
      descensus (Descensus Spiritus Sancti).
   4. Assumption beatae Mariae Virginis in caelum (Assumptio).
   5. Beatae Mariae Virginus coronatio itemque Angelorum et
      Sanctorum gloria (Coronatio in Coelis).
V. Deus, cuius Unigenitus per vitam mortem et resurrectionem suam
nobis salutis aeterne praemia comparavit: concede, quaesumus; ut,
haec mysteria sanctissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes,
et imitemur quor continent, et quod promittunt, assequamur. Per
eumdem Dominum. Amen




LITANIAE LAURETANAE

K yrie, eleison.  Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, audi nos. Christe, exaudi nos.
Pater de coelis, Deus, miserere nobis
Fili, Redemptor mundi, Deus,
Spiritus Sancte, Deus,
Sancta Trinitas, unus Deus,
Sancta Maria, ora pro nobis
Sancta Dei Genetrix,
Sancta Virgo virginum,
Mater Christi,
Mater divinae gratiae,
Mater purissima,
Mater castissima,
Mater inviolata,
Mater intemerata,
Mater amabilis,
Mater admirabilis,
Mater boni consilii,
Mater Creatoris,
Mater Salvatoris,
Virgo prudentissima,
Virgo veneranda,
Virgo praedicanda,
Virgo potens,
Virgo clemens,
Virgo fidelis,
Speculum iustitiae,
Sedes sapientiae,
Causa nostrae laetitiae,
Vas spirituale,
Vas honorabile,
Vas insigne devotionis,
Rosa mystica,
Turris Davidica,
Turris eburnea,
Domus aurea,
Foederis arca,
Ianua coeli,
Stella matutina,
Salus infirmorum,
Refugium peccatorum,
Consolatrix afflictorum,
Auxilium Christianorum,
Regina Angelorum,
Regina Patriarcharum,
Regina Prophetarum,
Regina Apostolorum,
Regina Martyrum,
Regina Confessorum,
Regina Virginum,
Regina Sanctorum omnium,
Regina sine labe originali concepta,
Regina in caelum assumpta,
Regina sacratissimi Rosarii,
Regina pacis,
Regina Regnum Poloniae,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V. Oremus. Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus,
perpetua mentis et corporis sanitate gaudere, et gloriosae beatae
Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et
aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.




ACTUS FIDEI

D omine Deus, firma fide credo et confiteor omnia et singula quae
sancta ecclesia Catholica proponit, quia tu, Deus, ea omnia revelasti,
qui es aeterna veritas et sapientia quae nec fallere nec falli potest. In
hac fide vivere et mori statuo. Amen.

ACTUS SPEI

D omine Deus, spero per gratiam tuam remissionem omnium
peccatorum, et post hanc vitam aeternam felicitatem me esse
consecuturum: quia tu promisisti, qui es infinite potens, fidelis,
benignus, et misericors. In hac spe vivere et mori statuo. Amen.

ACTUS CARITATIS

D omine Deus, amo te super omnia proximum meum propter te, quia
tu es summum, infinitum, et perfectissimum bonum, omni dilectione
dignum. In hac caritate vivere et mori statuo. Amen.




ANTE PRANDIUM
V.Benedicite.
R. Benedicite.
V. Oculi omnium
R. in te sperant, Domine, et tu das illis escam in tempore opportuno.
Aperis tu manum tuam, et imples omne animal in benedictione. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et
semper, et in saecula saeulorum. Amen.
V. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster...
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Benedic, Domine, nos et haec tua dona, quae de tua largitate
sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
V. Iube, domne, benedicere. Mensae caelestis participes faciat nos Rex
aeternae gloriae.
R. Amen.
(Abbreviatio)
V. Benedic, Domine, nos et haec tua dona, quae de tua largitate
sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

POST PRANDIUM
V. Tu autem, Domine, miserere nobis.
R. Deo gratias.
V. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua.
R. Et sancti tui benedicant tibi. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.
V. Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis:
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Amen.
(Abbreviatio)
V. Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis:
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Amen.




SANCTE MICHAEL ARCHANGELE

S ancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam
et insidias diaboli esto praesidium. Imperat illi Deus; supplices
deprecamur: tuque, Princeps militiae coelestis, Satanam aliosque
spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in
mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen

ORATIO AD ANGELUM CUSTODEM

A ngele Dei, qui custos es mei, me, tibi commissum pietate superna,
illumina, custodi, rege et guberna. Amen.

ORATIO PRO FIDELIBUS DEFUNCTIS

R equiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
Requiescant in pace. Amen.

ORATIO FATIMAE

D omine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae
tuae maxime indigent.

TE DEUM LAUDÁMUS

T e Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te aetérnum Patrem, * omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, * tibi coeli et univérsae potestátes:
tibi chérubim et séraphim * incessábili voce proclámant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt coeli et terra * maiestátis glóriae tuae.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
te prophetárum * laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsae maiestátis;
venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriae, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, * non horruísti Vírginis
úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna caelórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Te ergo quaesumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine
redemísti.
Aetérna fac cum sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuae.
Et rege eos, * et extólle illos usque in aetérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in saeculum, * et in saeculum saeculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum
sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in aetérnum.

VENI, CREATOR SPIRITUS

V Veni, Creator Spiritus,
mentes tuorum visita,
imple superna gratia
quae tu creasti pectora.
Qui diceris Paraclitus,
altissima donum Dei,
fons vivus, ignis, caritas,
et spiritalis unctio.
Tu, septiformis munere,
digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus:
infunde amorem cordibus:
infirma nostri corporis
virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus:
ductore sic te praevio
vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
noscamus atque Filium;
Teque utrisque Spiritum
credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria,
et Filio, qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito,
in saeculorum saecula. Amen.

MAGNIFICAT
V. Magnificat anima mea Dominum:
R. et exsultavit spiritus meus in Deo, salutari meo.
V. Quia respexit humilitatem ancillae suae:
R. ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
V. Quia fecit mihi magna qui potens est:
R. et sanctum nomen eius.
V. Et misericordia eius a progenie in progenies
R. timentibus eum.
V. Fecit potentiam in bracchio suo:
R. dispersit superbos mente cordis sui.
V. Deposuit potentes de sede,
R. et exaltavit humiles.
V. Esurientes implevit bonis:
R. et divites dimisit inanes.
V. Suscepit Israel, puerum suum,
R. recordatus misericordiae suae.
V. Sicut locuts est ad patres nostros,
R. Abraham et semini eius in saecula.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.

REGINA COELI
V. Regina coeli, laetare, alleluia
R. Quia quem meruisti portare, alleluia.
V. Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
R. Ora pro nobis Deum, alleluia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
V. Oremus. Deus qui per resurtectionem Filii tui Domini nostri Jesu
Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus; ut, per
eius Genitricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

VENI, SANCTE SPIRITUS
V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium et tui amoris in
eis ignem accende. Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
R. Et renovabis faciem terrae.
V. Oremus. Deus, qui corda fidelium sancti Spiritus illustratione
docuisti; da nobis in eodem Spiritu recta sapere; et de eius semper
consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

DE PROFUNDIS (Psalmus 129)

D e profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quia
apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo eius, speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino. Quia
apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse
redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.

				
DOCUMENT INFO
Shared By:
Categories:
Tags:
Stats:
views:3
posted:9/2/2011
language:Latin
pages:15