_91_

Document Sample
_91_ Powered By Docstoc
					                      (91)   De Officio Praeconum, et eorum solutione.
Fugiant volentes assumere Officium praeconatus, Baccalarias, et Trabaldanias; et Ideo ut
caveant sibi teneatur praestare bonam, et sufficientem securitatem Massario Communis
Montagnanae de salvandis pignoribus … eos acceptis, et non barattandis toto tempore sui
Officii se exercere legaliter dictum officium. Et debeat quilibet praeco esse maior annis
Viginti, et iurare initio assumptionis sui Officii, se exercere legaliter dictum Officium, et si
aliquid praedictorum fuerit ommissum, tunc Massarius Communis qui fuerit negligens in
recipiendo bonam securitatem tempore, quo creatus fuerit praeco, teneatur de suo ad integra
satisfactionem cuilibet passo damnum propter defectum praeconum. Quod vero aliquis
creatus fuerit praeco Communis scribatur solenniter nomen eius, et securitas ,et dies, et
teneatur quilibet praeco exercere Officium suum bene, et facere ambasciatas sibi
commissas, et postea in actis eas refferre ad banchum Iuris, non in viis publicis, vel in
Plateas, vel ad tabernas, et scribi facere ea, quae sunt necessaria, et hoc fiat ante tempus, vel
horam, qua debeat aliquis citatus vel conventus se presentare ad iudicium sub poena
solidorum quinque parvorum cuilibet praeconi pro quolibet citato, vel convento, et qualibet
vice, et refficiendi damna, et expensas cuilibet damnum passo, de quibus stetur sacramento
suo, quando non sunt taxatae per Statuta. Et debeant dicti praecones esse contenti salariis eis
deputatis per Statuta Communis, et compellantur pro eis servire petentibus eos et non ultra
accipere, quae salaria debeant eis solvi per illos, ad quorum requisitionem mittuntur. Paene
vero illa recuperetur a Victis, si in causa obtinebunt, et nunquam accipiant dicti praecones
aliquid nomine salarii vel laboris ultra contenta in Statutis, sub poena solidorum XX
denariorum parvorum pro quolibet, et qualibet vice. Et teneantur praecones cum accipiunt
tenutam, vel pignus, vel aliquid aliud eam consignare penes idonaem personam subiectam
Temporali Iurisdictioni, et vicinam eius cui tenuta accepta fuerit, vel sequestrum, vel
pignoratio, vel apud Decanos, vel Officiales Villarum, qui teneantur praedicta recipere,
dummodo in domibus eorum ponantur, vel inter Curtina sua, quando sint tales res, quae apte
poni possint, vel sint contenti eas esse sub custodia sua in poena librarum decem
denariorum parvorum et minus arbitrio Potestatis considerata qualitate rei, et personarum et
non consignare eam hospiti, vel Tabernario, nec filio familias, nec faeneratori, sit periculo
ipsorum praeconum. Et si commode non poterunt res praedictas consignare, dubitantes de
statu, et conditione illorum, qui volunt eas in salvum recipere, tunc eas portetur vel portari
faciant in manibus, vel in potentia creditorum, vel actorum semper faciendo relationem quid
fecerit de rebus praedictis, Solutio autem fiant praeconibus, ut inferius patet. Primo pro
citando aliquam personam personaliter, vel pro critando ante domum alicuius in Terra
Montagnanae, vel extra in Burgiis, quod sit ad faciendum ius alicui personae accipere possit
praeco denarios sex parvos pro qualibet persona citata personaliter, vel citata ad domum pro
qualibet vice, et non plus. Item pro quolibet praecepto personali, vel crida alicuius facta in
contracta Frassinis, vel in contracta Granciae illorum de Verdello et in Contracta Aggeris
Roveneghae inter foveam soldum unum. Et ultra foveam accipere possit praeco pro uno
praeceto personali pro unacrida soldos duos, usque ad duo praecepta, vel ad duas cridas
soldos duos pro quolibet. Si vero fecerit ultra duo praecepta, vel duas cridas habeat soldos
unum tantum pro quolibet, tam pro primo, quam pro secundo, et caeteris. Item pro citando
aliquem personaliter vel pro critando ad domum in Villis Motae, Sancti Fidentii et in Villis
Urbanae, Merlariae, Casalis, Meliadini, Sanctae Margheritae cum suis districtibus, et Saletti,
quod sit ad faciendum rationem alicui personae accipere possit praeco pro quote personali,
vel crida ad domum solidos duos, usque ad duo praecepta, vel duas cridas, ab inde vero
supra soldum unum tam pro primo, quam pro caeteris. Item pro accipiendo tenutam
voluntarie pignorando, vel interdicendo accipere possit praeco in Terra Montagnane, et extra
in Burgiis pro qualibet tenuta sequestro, pignore, vel intedicto denarios sex parvos. Item pro
eundo ad interdicendum aliquam personam ad portas inter Terram Montagnanae denarios
sex pro qualibet porta, et pro qualibet persona interdicta, et non ultra. Si vero praeco iuerit
ad faciendum sequestrum … vim vel ad pignorandum per vim habeat pro quolibet
praedictorum denarios octo parvos. Item pro accipiendo tenutam voluntarie in contracta
Fraxinis, vel Granciae, illorum de Verdello, et ab Aggere Roveneghae accipere possit
praeco pro qualibet tenuta. Sed si praeco iuerit acceptum tenutam per vim possit accipere
denarios sexdecim parvos pro qualibet tenuta. Item pro accipiendo tenutam voluntarie pro
pignorando in Contractis Motae, Sancti Fidentii, et in Villis subditis Potestariae cum suis
districtibus accipere possit praeco pro una sola tenuta soldos duos, et similiter pro secunda
soldos duos, ab inde supra tenuta soldum unum pro qualibet tam pro primo, quam pro
secunda, et caeteris. Si vero accepit per vim accipiat tertium plus eius, quod accipiunt de
voluntariis. Item pro detinendo aliquam personam in dicta Terra Montagnanae accipere
possit praeco pro unaquaque soldos duos et extra Terram in Burgiis solidos tres parvorum.
Et in dictis Contractis Scilicet Motae, Fraxinis, et Rovenaticae, et supradicta Villis subditis
Potestariae, et eorum districtibus solidos quattuor pro quolibet detento. Item pro pignorando
pro factis Communis inter Terram Montagnanae accipere possit praeco pro unoquoque
pignore denarios quattuor parvos, extra Terram denarios sex parvos. Et hoc habeat locum
tam in voluntariis tenutis, quam in nolentis. Item pro pignorando aliquem Massarius
Communis alicuius Villarum nomine et vice sui Communis accipere possit praeco quando
vadit voluntarie soldos duos, si per vim soldos tres. Item pro praecipiendo Sindicis Villarum
nomine Villarum vel pro faciendo cridas, et alia similia soldos duos a quolibet comuni, et
pro qualibet vice.


                              (92)   De Comandaria affictanda.
Unusquisque Sindicus Communis constitutus ad affictandum possessiones, et bona
Communis possit, et debaìeat affictare Commandariam, hoc est Officium praeconatus usque
ad quinque annus vel paucieres prout putaverit conveniens, duntamen Conductor dictae
Commadariae praestet idonaem securitatem de solvendo affictum et de tenendo decem
praecones, et non plures bonos, et legales, deputates ad exercendum dictum Officium, et
bene obedientes, qui non committant aliqua illicita, et inhonesta, nec dissipent aliqua
pignora, quod si fecerint, teneatur in subsidium Conductor, vel securitas omnia damna
resarcire. Et quandocunque aliquis dictorum praeconum committeret aliquam Baccalariam,
seu malitiam circa Offiicum, possit Dominus Potestas illum incontinenti privare a dicto
officio, et punire, prout sibi melius videbitur convenire. Et Conductor Commandariae
teneatur alium loco illius privati ab Officio, vel alio modo defficientis invenire usque ad
octo dies sub poena librarum trium denariorum parvorum pro quolibet praecone deficiente,
et qualibet vice. Et nihilominus custodia per eos facienda ad lodiam Communis deficiat, sub
poena solidorum viginti pro quolibet deficiente, et qualibet vice. Et dicti praecones sint
exempti ab oneribus Communis praeterquam a Datiis et Collctis, quae imponerentur ipsi
Communi, vel per ipsum Commune.


                            (93)   De Baroderiis et eorum solutione.
Est valde necessarium et utile Officium Baroderiorum, quia parum esset sententias facere,
nisi executioni mandarentur. Verum quia Baroderii sunt coadiutores et executores
sententiarum latarum contra inobedientes, nisi de facto compellantur, iustitia tamen hoc
suadente. Ideo fuit dicendum de Baroderiis, qui multum esse debent soliciti et attenti ne
rixae per aliquos committantur, et aliquos viderint turpites vixintes illos capiant, et ad
Potestatem conducant puniendos. Item debeant exercere omnia necessaria circa Officium et
incontinenti cum peterentur ab aliquibus ire ad serviendum eis, et non recusare sive petantur
pro uno pignore, sive pro pluribus, et sive pro una re, sive pro pluribus duntamen petantur
locis congruis, et vadant semper cum licentia Domini Potestatis, vel sui Vicarii. Solutio
autem fiat eis in hunc modum …. Quod in omnibus solutionibus, quae … Praeconibus
habeant Baroderii, dupplum eius quod est taxatum ipsis Praeconibus, et quandocunque
emergeret aliqua dubitatio circa modum solutionis eorum, illa terminetur arbitrio Potestatis
duntamen nulla solutio fiat eis, quando vadunt ad capiendum aliquos rixatores, vel facientes
rumores, nisi primo mis.


           (94)   De Officio Notariorum ad Banchum Iuris, et eorum solutione.
Restat dicere de Officio Notariorum deputatorum ad banchum Iuris pro actis, et aliis rebus
necessariis in Iudicio scribendis. Debent nanque dicti Notarii, qualibet die Iuridica ante
tertias saltem in sono primae Campanae Iuris, quae consuevit pulsari circa medias tertias,
venire ad banchum iuris, et ibi permanere donec pulsabitur ad tertiam campanam Iuris, quae
consuevit pulsari post tertias, et donec Vicarius sedebit ad Banchum Iuris, ibi permaneant.
Idem fiat post nonas usque ad Vesperas servando modum praedictum; quod si non fecerint,
vel non observaverint solvat quilibet Notarius non veniens ante tertias soldos duos
parvorum. Item intelligatur, et post nonam. Et si nimis contempserint hunc modum non
veniendo, procedat Vicarius ad graviorem condemnationum prout putaverit convenire.
Salvo semper quod qualibet die, et hora diei, sive Iuridica, sive non, unus de praedictis
Notariis debeat continue permanere ad Banchum Iuris vel esse saltim sub Lodia Communis,
vel sub domo Domini Potestatis vel in eius Curtivo pro Bullettis, et litteris et aliis
necessariis scribendis, et incipiatur a primo Notario, qui solicitet sua … et prosequantur
postea per ordinem. Possit tamen unus pro alio permanere. pOssit etiam aliquis Notarius
aliquando habere excusationem, de qua sit arbitrio Domini Potestatis, vel Vicarii. Solutio
autem eis fiat in hunc modum. Primo possit Notarius pro qualibet relatione usque ad tres
factas ad petitionem unius personae accipere denarios quattuor pro qualibet. Ab inde vero
supra denarios duos pro qualibet excedente dictum numerum trium. Item pro quolibet
termino assignato alicui ad probandum aliquid, vel solvendo alicui, vel pro cedula, vel pro
confessione usque ad tres personas denarios octo parvos pro qualibet persona. Ab inde vero
supra quattuor parvos pro qualibet persona excedente dictum numerum contenta in dicta
cedula. Item pro quolibet sequestro accipere possit Notarius denarios sexdecim parvos pro
qualibet persona contenta in dicto sequestro. Item pro qualibet petitione usque ad summam
librarum decem parvorum et ab inde infra accipere possit Notarius soldum unum. Si vero
petitio excederit dictam summam librarum decem accipere possit soldos duos. Item pro
examinatione cuiuslibet testis examinat… in summa quae sit usque ad summam librarum
decem denariorum accipere possit soldos duos parvos. Ab inde vero supra unum Venetum
grossum valoris trigintaduorum denariorum parvorum. Si vero testis dicat se nihil scire, tunc
Notarius nihil habeat pro scribendo. Item pro procuratorio scripto in actis tantum habeat
Notarius soldos duos tantum pro scribendo eum in publica forma possit accipere in totum
usque ad solidos quinque et non plus. De taxando vero solutionem pro aliis scriptariis non
contentis in hoc statuto, vel pro aliis publicis … sit in arbitrio Domini Potestatis vel eius
Vicarii, habita tamen deliberatione cum duobus, vel tribus Notariis de Montagnana solitis
scribere similia, et scientibus solutiones solitas fieri, et postea terminare prout ei videbitur
convenire.


                                (95)   De delatione Sacramenti.
Unaquaque pars sive Actor sive Reus in quacunque causa, lite seu controversia, vel
quaestione, et in quacunque parte litis possit alter defferre Sacramentum, vel potere defferri.
Et teneatur ille, cui datum fuerit, vel delatum iurare statim vel refferre, nisi petierit aliquod
spatium temporis ad deliberandum afferens et affirmans in sua fide dubitare, quod spatium
ei statuatur arbitrio Vicarii. Et si recusaverit iurare, vel refferre, si fuerit Actor cadat ab
actione; si fuerit Reus condemnetur, et fiat condemnatio, vel absolutio secundum
praesumptiones praedictas. Et si ille cui delatum fuerit iuramentum, iuraverit se solvisse, vel
aliquam condemnationem, vel modificationem aliquam, vel pactum fuisso super eo, super
quo defertur iuramentum, quod eius sacramento stetur pro se, sicut contra se, et
quandocunque aequitas, et bona praesumptio suaserit Vicarium deferre alicui partium,
iuramentum ob defectum probationum, et ad inquirendum veritatem, sit licitum ex suo offiio
deferre Iuramentum parti quam putaverit idoneam, et melius uti veritatem duntamen sit
purus et mundus, et non favorisset plus unam partem quam aliam, unum omnimo servetur.
… quod in aliqua quaestionem quae sit valoris vel summae quinque solidorum denariorum
parvorm et ab inde infra nunquam deferatur sacramentum alicui partium, sed terminetur
dicta quaestio per Vicarium causam decideno, prout ei melius videbitur.


                                       (96)   De Periurio.
Non deiuret aliquis, neque periuret se, quod si fecerit aliquis pauper homo iurando se
facturum, vel daturum aliquid alicui usque ad certum tempus, vel terminum, non propterea
incidat in poenam periurii, si propter inpotentiam non attenderit quia in talibus cuasis sic
deiurans, satis Deum est habere ultorem. Et an praesumatur eum non attendisse per
impotentiam, vel paupertatem sit in arbitrio Domini Potestatis. Si vero aliquis iuraverit in
Iudicio, delato ei iuramentum per Potestatem vel eius Vicarium aliquid esse, vel non esse et
pars adversa saltim per duos testes fide dignod proba cum illo actu, dicto, vel facto
periurasse illum ad periurandum in poenam periurii, quae sit librarum quinque denariorum
parvorum et plurium usque ad decem arbitrio Potestatis pro quolibet, et qualibet vice, et
privetur ab omnibus Officiis Communis usque ad quinque annos, nec possit aliquem
accusare ut ei credatur in aliquo casu contento in Statutis usque ad dictum tempus: et
praedicta locum habeat etiam in quocunque teste periurante, quia probato contrario eius
quod ipse fuit testificatus, vel eo confitere se periurium puniatur iuxta modum
suprascriptum, et etiam condemnetur resarcire damnum passo ex eius periurio. Et facta
probatione dicti periurii non propterea reddatur Ius Actori de illa summa, et de illa
quaestione super qua fuit iuratum, sed condemnetur solummodo Reus de periurio, et
secundum quod supra dictum est. Nam sibi imputet qui habebat probationes et testes et
voluit parti adversae deferri Iuramentum. Nam damnum quod quis ex sua culpa sentit sibi
debet imputari.


                          (97)   De Revelatione pignoris vel tenutae.
Teneatur et debeat quaelibet persona offerre, et consignare pignus Praeconi Communi
petenti illud, et commissionem habenti a Potestate, vel eius Vicario, et non vetare, seu
revelare pignus seu Tenutam quod si fecerit incidat in poenam solidorum quinque parvorum
pro quolibet vetante et qualibet vice. Si vero aliqua persona vetaverit pignus Praeconi
habenti commissionem par vim cum Baroderio incidat in poenam solidorum Viginti
parvorum, et hoc quando verbis tantum vetavit. Sed si verbis, et factis, et turpibus actis,
procedendo ad arma, et ad alia similia, et turpia, vel prohibendo eos suum Officium
exercere condemnetur in libris decem denariorum parvorum arbitrio Potestatis, et
nihilominus compellatur realiter, et personaliter dare pignora, ne Iustitia pereat. Et
intelligatur vetitum pignus, quando Paterfamilias, vel Materfamilias, vel aliquis de familia
sua maior quattuordecim annis, Faemina maior duodecim non obfert vel non dat pignus
petitum, vel committit aliquid de supra dictis, salvo quod si veniret ille a quo petitur pignus,
vel eius Nuncius, vel Amicus ad Iudicium statim paratus solvere, vel deponere quantitatem
petitam, nec fuisset usus turpibus verbis, vel factis, vel actis contra praeconem, vel
Baroderium, non incidat tunc in poenam tenutam vetitam; Sed nihilominus omnes …
solvere teneatur. Insuper teneantur omnes Praecones euntes ad pignorandum aliquam
personam ire ad domos habitationum eorum, et ibi petere pignora ab eis vel ab illis de domo
sua; Non audeant in Plateis, vel viis, vel itineribus, et si contrafecerint, et querelaverint
aliqua pignora esse eis vetita in aliquo supradictorum locorum prohibitorum, solvant illam
poenam in quam incurrissent illi iniuste querelati, et accusati de tenuta vetita, et solvat
expensas.


               (98)   De spernentibus praecepta Potestatis vel eius Officialis.
Honor potius attribuatur honoranti, quam recipienti. Debet ergo quilibet honorare Rectores,
et Officiales communis, ut ei honor attribuatur; Verum quia metu paenae quis abstinet a
prohibitis. Ideo statuimus quod quandocunque videbitur Massario Communis Terrae
Montagnana esse utile pro ipso Communi mittere unum, vel duos, vel plures Ambassatores
ad aliquem locum ad exercendum aliquem actum utilem, vel necessarium ipsi Communi
possit, et debeat, comparere coram Domino Potestate, et eligere cum duobus, vel pluribus
bonis hominibus de consilio, sacramento eis praestito per Dominum Potestatem, illos
Ambassatores, quos putaverint esse sufficientes pro illo tali actu exercendo, eligendo etiam,
et de se ipsi, si placebit Domino Potestati. Et statim cum quis fuerit electus, vel electi,
praecipiatur eis per Potestatem, vel eius Nuncium, quod tali die, vel hora, vedet ad talem
locum pro tali facto, vel pro tali actu exercendo sub poena solidorum centum pro quolibet,
et qualibet vice incontinenti solvendorum; Et si praedicti inhoneste responderint Domino
Potestati, vel eius Nuncio dicentes, Non vollo ire, non ibo, vel potius solvam tantum, vel
potius permittam me incarcerari vel similia, tunc possit Dominus Potestas et debeat
incontinenti eos et quemlibet eorum sic turpiter loquentium condemnare in libris decem
denariorum parvorum, Et nihilominus alios Ambassatores mittere expensis inobedientium,
et nulla excusatio audiatur ab illis electis, nisi iustissima, de qua sit in arbitrio Domini
Potestatis. Unum tamen servetur videlicet quod ille, vel illi, qui fuerint semel electi, …
Officium electionis exercuerint, non debeant amplius eligi, nisi alia modulae taxandae
arbitrio Poestatis, et Iuridice et aliorum honorum fuerint eos securae in similibus factis
Communis, salvo quod si per unam modulam fuisset inchoatum unum negotium Communis,
et tale, quod commode per aliam modulam non posset expediri. Tunc illa modula teneatur
illud iudicium prosegui, et complere; Nec aggravetur de hoc, quia necessitas, non habet
legem. Insuper firmamus, quod quandocunque Massarius Communis, vel quilibet alius
publicus Officialis Communis dixerit ore proprio cum licentia Domini Potestatis, vel etiam
miserit praeconem Communis ad dicendum alicui quod faciat, vel veniat ad audiendum, vel
dicendum aliquid utile Communi vel aliud quid simile tali hora, et in tali loco forte ad lodia,
vel ad Cancellariam Communis condemnetur pro primo dicto, seu praecepto ei personaliter
facto, et non servato in solidis quinque denariorum parvorum. Pro secundo similioter facto,
et non servato in solidis decem parvorum. Et an fuerit eis … vel praeceptum credatur
relationi Massarii Communis, vel praeconis orectenus dictae, vel alterius publici Officialis
Communis bonae famae et opinionis.


                                (99)   De litigantibus cum Commune.
Unusquisque qui moverit, vel habuerit aliquam questionem, aut controversiam cum Sindico
Communis, vel cum Commune Montagnanae ocasione alicuius rei, quae spectet ispi
Communi, et succubuerit, condemnetur in libris quinque parvorum Communi et in expensis
pro quolibet, et qualibet vice, et de ipsis expensis credatur Sacramento Sindici, vel Massarii
Communis deffendentis ipsum Commune.


                  (100)   De Eo, qui fecit aliquem citare, et non compaverit.
Item statuitur, quod si aliquis Actor fecerit citare aliquem reum in iudicio ad rationem sibi
faciendam derta die, vel hora, et non venerit ipse Actor, vel Procurator eius illa die, vel
hora; sed citatus venerit, Tunc si velit citatus licentiatur per quindecim dies: Actor vero
condemnetur ei in omnibus expensis. Et si Actor conventus in Iudicio se praesentans, fuerit
habitator Terrae Montagnanae, vel Burgorum, condemnetur Actor, qui non comparverit in
Iudicio, etiam in solidis quinque Communis. Si vero citatus de aliis contractis, vel de Villis
subditis Potestariae condemnetur Actor contumax in solidis decem ipsi Communi, et ipsi
Reo in expensis, et interesse eius sacramento taxandis. Et hoc pro quolibet citato, et qualibet
vice. Et Actor praedictus non possit amplius ipsum citatum requiri facere, nisi iuraret, et
intendit quod vult petere pro alia causa quam ex prima pro qua fecit cum alia vice citari, et
hoc habeat locum infra praedictos XV dies. Si vero Reus pignoratus, vel aliquis alius fecerit
citare legitime eum Actorem, ad cuius instantiam fuit pignoratus, quod debeat certa die, vel
hora comparere in iudicio si vult contradicere, ne tenuta revocetur, et non comparverit ipse
Reus, sed Actor sic, videatur, et intelligatur ille Reus acquiescere primae petitioni, et
confiteri debitum, pro quo fuit pignoratus, nisi fuisset impeditus iusto impedimento, de quo
sit in arbitrio Domini Potestatis, duntamen illud impedimentum proponat in prima die
sequenti Iuridica. Sed si comparverit ille Reus et non Actor, revocetur tenuta absque aliqua
solutione …. Si vero comparverit uterque, scilicet Actor, et Reus procedat ulterius, prout
Iuris ordo, et aequitatis postulat, et requirit.


                  (101)   Quod primo conveniat principalis, quam fideiussor.
Conveniatur primo principalis, quam fideiussor eius, et hoc habeat locum, quando uterque
est praesens, et habeat unde solvere. Sed si principalis est absens, et non habeat unde
solvere, tunc conveniatur fideiussor, et compellatur solvere. Si vero subditus Potestariae
Montagnanae fideiusserit pro non subdito alibi habitante, intelligatur se constituisse
soluturum pro eo, adeo ut sit in electione creditoris convenire quem vellit. Ubi vero aliquis
se constituerit expresse soluturum pro aliquo tota obligatio liget personam suam … et
astringatur ad solvendum tempore debito, nulla exceptione obstante in aliquo praedictorum
casuum. Et in omnibus praedictis casibus fideiussor, vel constitutor, qui solvit pecuniam pro
principali, vel pro aliquo alio habeat, et intelligatur habere contra principalem, vel contra
eum, pro quo amicabiliter solvit, non existens ei obligatus illud Ius quod habeat creditor,
non expectata aliqua cessione Iuris et actionis fienda per eum.


                             (102)   De Sequestris, Interdictis, et Cedulis.


Omnis Potestas, aut Vicarius eius committat Interdictum Sequestrum, vel Intromissionem
cuilibet petenti illud legitime, hoc est prius delato ei Sacramento, quod illa persona, contra
quam petit aliquid praedictorum est persona suspecta, et fugitiva vel iam fugit, et non
possidet mobilia in districtum Montagnanae sufficentia ad suum debitum, et quod dicta
persona tenetur ei in tanta summa, quantam petit, et quod aliter non potet satisfieri, nisi per
modum praeditum. Quo iurato committatur ei sequestrum, vel id, quod petit de praedictis.
Et si ille contra quem commissum est venisset ad iudicium, et paratus sit, citato adversario
si habitat in districtu, vel etiam non citato si habitat alibi extra districtum, facere bonam
securitatem de Iudicio Sisti, et de expensis restituendis, et de rebus sequestratis servandis, et
non barattandis. Tunc sive praesente adversario, sive absente, Potestas, vel eius Vicarius
accipiat sententiam vice, et nomine partis adversae, et statim revocet sequestrum, vel
Interdictum sine aliquibus expensis, salva condemnatione expensarum tempore sententiae,
et in causa procedatur. Sin autem ille contra quem factum est sequestrum, vel interdictum,
vel quid simile veniat ad Iudicium, et citato adversario legitime non voluerit facere
securitatem, ut dictum est, sed paratus est ipse debitor probare, quod iniuste factum est
Intedictum vel Sequestrum, vel interdictum, vel similia, et quod est persona idonea, et
sufficiens, vel quod possidet immobilia sufficientia ad dictum debitum persolvendum, tunc
assignetur ei Terminus ad probandum praedicta per Vicarium, prout ei videbitur convenire,
et si non placuerit sibi imputet. Si vero debitor probaverit praedicta, tunc incontinenti
summarie, et sine figura iudicii cognito de praedictis Vicarius pronunciet illud interdictum,
Sequestrum, vel interdictum revocandum, et revocet sine aliquibus expensis, et adversarium
condemnet in solidis Viginti denariorum parvorum ipsi debitori, et in expensis damno, et
interesse probandis per eius Sacramentum; salvo quod contra quamcunque personam possit
committi interdictum sequestrum, pignorationes cuicunque petenti pro affictibus, pro
Laboribus, sive mercenaria, vel decimis non solutis, vel pro affictibus domorum,
sediminum, vel aliarum possessionum, in quibus steterit, vel stent, vel ad suam
postulationem habuerit illi, contra quos petitur, aliquid praedictorum. Semper delato eis
Sacramento quod debeant habere id, quod petunt, et sufficiat exprimere nomen contractae,
in qua est dicta domus, vel possessio absque aliquibus coherentiis, vel nomen Villae, vel rei
locatae; et in omnibus et singulis supradictis casibus, postquam Interdictum, Sequestrum,
Intromissio, seu pignoratio praedicta facta fuerit, teneatur, facta guarentatione, ille, ad cuius
instantiam factae fuerint, Intromissiones, sequestrum, vel interdictum infra unum Mensem
continuum legitime citari facere illum, contra quem praemissis utitur, quod si vult aliquo
Iure uti in dicto Interdicto, Sequestro, pignoratione, vel Intromissione, et contradicere, ne
ipsi Actori tenuta detur quod usque ad tertiam diem compareat coram Potestate, vel eius
Vicario qui praedicta commisit, et similiter citatus personaliter, vel bis ad domum spatio
trium dierum inter unam citationem, et aliam non venerit infra tres dies numerandos a die
citationis legitime facta, non impeditus iusta de causa, de qua sit arbitrio Domini Potestatis,
videatur, et intelligatur debitum confiteri, pro quo fuit commissum interdictum. Et si alii
creditores venirent ad iudicium allegantes iura sua cognoscat Vicarius de potioritate Iuris, et
solicitet in quantum potest, quod debita, quae petunutr liquidentur. Si vero elabatur unus
mensis, quod Actor non procedatur in Sequestro interdicto seu pignoratione, vel alio simili
commisso, intelligatur ipso Iure revocatum quodlibet praedictorum, adeo … Actor, qui tanto
tempore dormivit, et fuit negligens, volens postea agere habeat necesse de novo facere
committi dictum sequestrum, vel similia. Et si in tanto fuerit negligens in prosequendo ius
suum infra dictum tempus, de caetero super illo, vigore cuius dictum sequestrum, vel
pignoratio, vel quid simile, nullatenus audiatur. Cedulae vero, quae committuntur per
Dominum Potestatem, vel eius Vicarium vel alio modo valeant solum per decem dies utiles,
et sibi Cedulae commissae propter contumaciam possit peti, et fieri infra dictum tempus
decem dierum, et postquam factae fuerint nullas habeant vires elapso dicto termino. Et si
praecones fuerint negligentes in exercendo eas tempore praedicto, illas omnibus suis
expensis emendent, resarciendo omnia damna passis, et petentibus ea.


 (103)   Quomodo vendantur pignora ad Incantum, et quando possint redimi et pignorari.
Postquam fuerit pronunciatum per Dominum Potestatem, vel eius Vicarium aliqua pignora,
vel bona debere vendi ad Incantum ad petitionem alicuius Actoris, licite vendantur, et vendi
possint, duntamen legitime sit citatus Reus ad videndum illa vendo tali hora; et fiat dicta
venditio praesente uno teste, et scribatur in actis per unum ex Notariis, cui sit vendita, et
quanto praecio, et si fuerint vendita maiori precio, quam debuerit Actor habere, superfluum
reddatur Reo detractis omnibus expensis legitimis. Si vero fuerint minori precio vendita,
tunc agat iterum Actor ad supplementum, habeat tamen ipse debitor, cuius res fuerit vendita
ad incantum licentiam recuperandi eam ab emptore usque ad octo dies, reddendo precium,
quo fuit vendita cum expensis, ab inde vero in anctea non audiatur. Modus autem qui servari
debet in vendendo pignore servetur similis, quando pignori obligatur per creditorem, ..., ut
citetur debitor, quod tali hora sit ad videndum pignorari suum pignus acceptum ad
petitionem talis, et omnia scribantur in actis ... licentia, et pro quanto precio. Et si aliquis
creditoris, solvat Communi soldos Viginti denariorum parvorum, et teneatur debitori ad
omne interesse.


                            (104)   De Iniuriis, et Verbis iniuriosis.
Enorme videretur si aliqua persona diceret, vel inferret iniuriam alicui personae, et nullam
poenam pateretur; et ideo volumus, quod si aliqua persona dixerit aliquod verbum
iniuriosum alicui praesenti, et audieti, vel extraxerit ei Capucium, vel Capellum, vel
Biretum, vel faciolum, vel insulam, vel girlandam, vel aliquid aliud de capite, et ille, qui
passus fuerit aliquid praedictorum reputaverit sibi ad iniuriam, condemnetur illa persona
inferens in solidis Viginti denariorum pro quolibet praedictorum, et qualibet vice, et in
pluribus usuqe ad libras tres denariorum pravorum arbitrio Potestatis, considerate conditione
personarum, salvo quod sub lodia Communis, vel sub domo Domini Potestatis, vel in
Consilio, vel in Plateis, vel in Ballo seu ad nuptias poena duplicetur. Si vero contigerit
aliquid praedictorum committi in praesentia Potestatis ubicunque existentis vel sui Vicarii,
existentis ad banchum Iuris condemnetur inferens, non expectata accusatione aliqua
secundum modum supradictum. Et qua verba sint iniuriosa, vel non sit in arbitrio Domini
Potestatis, vel sui Vicarii, cum hodie sit extraneus modus loquendi, et alios caute iniurandi.
Nam ex personis hominum dicta pensantur.


                                     (105)   De euntibus de nocte.
Capiens, vel inveniens aliqua personam euntem de nocte post sonum tertiae Campanae sine
lumine, vel stipite ignis possit, et debeat eum inventum accusare, et si fuerit familiaris
Potestatis, vel Custos credatur ei cum Iuramento; Domino Potestati, vel eius Militi, vel
Speciali Nuncio Domini credatur nudo verbo; Aliis vero credatur cum sacramento, et cum
uno teste, et quilibet repertus incidat in poenam solidorum Viginti parvorum, etsi aliquod
damnum fuerit factum alicui, et non apparverit expresse … quem praesumatur factu a tali
sic eunte de nocte, adeo quod teneatur illud emendare, et cadat in bannum Statutorum
Communis.
                                     (106)   De portantibus Arma de nocte.
Item statuimus, quod nulla persona cuiuscunque conditione, excepto regimine, stipendiariis,
et familiaribus Domini audeat portare de nocte aliqu arma, excepto lancieto, quando vedit
cum lumine, sub poena solidorum decem parvorum pro qualibet specie armorum, er
solvendi etiam bannum pro persona. Et hoc habeat locum in Terra Montagnanae, et in
Burgis. Et si aliqua persona receperit aliquem euntem de nocte per Burgos in domo sua cum
armis teneatur solvere Communi solidos quadraginta pervorum. Et quilibet bonae famae
possit accusare, et ei credatur cum sacramento, et habeat medietatem banni, et teneatur in
credentia si vult.


              (107)   Quod quilibet teneatur ire ad guardiam et Squaraguaytam.
Statuimus, quo quilibet habitator Terrae Montagnanae non exemptatus legitime ab oneribus
Communis debeat ire, vel mittere ad guardiam, et custodiam diurnam, et nocturnam, et ad
Squaraguaytam, prout fuerit eis praeceptum sub poenam solidorum decem pro quolibet
custode, et solidorum viginti pro quolibet Capitaneo pro qualibet vice. Et Custodes nocturni
debeant esse de sero ad postas eis deputatas, et inde non recedere usque ad mane, quando
vocantur omnes Custodes … per Campanarios. Nec cum aliquo permutare custodiam sine
licentiam Potestatis, sub poena solidorum Viginti pro quolibet, et qualibet vice. Custodes
vero diurni si committunt aliquid de praedictis incidant in poena solidorum decem parvorum
pro quolibet, et qualibet vice, et pluris arbitrio Potestatis usque ad summam solidorum XX
parvorum.


                            (108)   Quod Custodes non spolient se de nocte.
Teneatur, et debeat quilibet Custos nocturnus permanere inductus de nocte, et non spoliare
se sub poena solidorum quinque denariorum parvorum pro quolibet, et qualibet vice. Item
teneatur quilibet custos respondere Campanariis usque ad tertiam vocationem, sub poena
denariorum sex parvorum pro qualibet Corbela Custodum existentium circa Terram, et
denariorum XII parvorum pro quolibet Custodum existentium ad Plateam, et debentium
respondere. Item qui erraverit in nomine ei dato ad custodiam, vel qui amiserit, seu putaverit
aliquod Bullettum, sive Palletum de assignatis ei solvat solidos quinque denariorum
parvorum.


                    (109)   Quando possit aliquis incarcerari, vel interdici.
Aliquando concedatur per Domino Potestatem, vel eius Vicarium aliquas personas
incarcerari vel personaliter interdici in Terra Montagnanae, vel extra, vel sub lodia
Communis, vel sub alio certo loco, scilicet pro Maleficiis, pro debitis Communis, pro
publicis affictibus Communis, pro spernendo regimine in aliquo actu, pro Vino empto ad
metretam, facta tamen prius saltim fide de debito Tabernae. Item potest quis interdici pro
debito alicuius singularis personae, duntamen creditor primo iuret illum suum debitorem
esse suspectum, et fugitivum vel appareat per relationem praeconis eum carere pignoribus
sufficientibus suum debitum. Sit tamen in arbitrio Domini Potestatis in quolibet
praedictorum casuum mittere primo ad pignorandum eos. Item Praecones, Custodes,
Portatores, et familiares Domini Potestatis et aliae personae … conditionis possint interdici,
et carcerari arbitrio Potestatis in quolibet praedictorum casuum.


                               (110)   De expensis faciendis Incarceratis.
Teneatur ille, qui fecit aliquem pauperem, et egenum incarcerari alere eum, vel ali facere de
expensis oris, si ille non habet unde se alat. Si vero aliquis pauper fuerit carceratus ad
petitionem alterius pauperis, vel ex officio regiminis, tunc Massarius Communis teneatur
eum alere expensis Communis, sed quam citius potest mittatur Paduam si ibi sit puniendus,
vel si vult cedere bonis; et an carceratus habeat unde se alere vel non, sit in arbitrio Domini
Potestatis.


                     (111)   De solutione Carcerum, et Caepi Communis.
Unusquisque qui fuerit carceratus solvat pro affictum Carcerum Militi Potestatis soldos
duos denariorum parvorum, sive steterit magno tempore, sive parvo incarceratus. Et si
positus fuerit in Caepo eo existente incarcerato, nihil solvat pro caepo. Si vero positus fuerit
in Caepo extra Carcerem solvat soldum unum pro quolibet, et qualibet vice. Preacones vero
Communis, et familiares Domini Potestatis nihil solvant pro affictum Carcerum, vel Caepi.


                              (112)   De quaestionibus inter Propinquos.
Terminari quaestiones, et rixas ortas inter Parentes, et sanguine coniunctos in domo videtur
magis aequum et conveniens, quam ad Banchum Iuris et in Plateis. Ideo Statuimus, quod
quotiescunque aliqua controversia, vel lis seu quaestio, vel zizania orta, vel mota fuerit inter
aliquos de praedictis Parentibus, quilibet eorum teneatur eligere unum, vel duos alios
propinquos, vel suos amicos, et se compromittere in eos, sub poena librarum decem
parvorum et plurium usque ad Vigintiquinque arbitrio Potestatis, considerata qualitate
parsonarum, et rerum. Qui arbitricognoscant, et pronuncient, et in eos ad concordium
reducant. Et si in aliquo discreparent addatur tertius, vel quartus per Potestatem, et quid
maior pars praedictorum fecerit, sit firmum, et ratum, et in Compromisso tempus apponatur
arbitrio Potestatis, vel etiam prorogetur terminus; Et in praedicti Arbitri possint compelli
assumere dictum onus duntamen eis taxetur salarium conveniens, si illud petierient, nisi
iustam haberent excusationem, de qua sit in arbitrio Domini Potestatis. Et si aliquis
praedictorum coniunctorum litigare volentium, non voluerit eligere, vel compromittere
prout dictum est, videatur tacite habere obliguum et postea non audiatur, sed voluntati
alterius coniuncti pareatur, et pro ipso pronuncietur. Hoc idem servetur, et in sociis, sive sint
unius rei, vel multorum, vel plurium. Nam societas obtinet vicem fraternitatis et sic
Parentellae. Et praedicta de sociis habeant locum, quando suae rationes videntur observare,
et appareret eos non bene uti veritate insimul; quo casu sit licitum Domino Potestati
praecipere eis, quod non recedant de certo loco, vel Angulo, vel Camera eis assignata, vel
deputata: sub poena librarum decem parvorum, et plurium usque ad Vigintiquinque, nisi
fuerint in concordia; et ibi permaneant arbitrio Potestatis, et huic Statuto nunquam possit
renunciare.


                    (113)   De Mercatoribus et Forensibus petentibus Ius.
Omni vice, qua contigerit aliquem Mercatorem petere Ius in Terra Montagnanae ex tali
causa ex qua possit ei reddi Ius, procedatur summarie, et quam brevius potest cognita tamen
bene veritatem. Et praedicta locum habeant si res levis cognitionis est, et infra summam
librarum Vigintiquinque parvorum partibus volentibus et expresse consentientibus eorum
consensu semper in actis scripto, prius quam cognoscatur. Si vero quaestio esset inter
Mercatores forenses et Terrigenas cognoscatur de quacunque summa. Idem fiat, si est de
forense ad forensem. Si vero res esset talis quae longam requireret probationem in aliquo
praedictorum casuum tunc partes mittantur ad Curiam Domini Potestatis Paduae, ut
Mercatores non graventur ex induciis morarum.


                                 (114)   De Minoribus petentibus Ius.
Ratum, et firmum esse hoc Statuto volumus quod si Minor Viginiquinque annis, Maior
tamen quattuordecim Masculus, vel faemina maior duodecim annis voluerit esse in Iudicio
pro suo facto tantum et non habuerit aliquem Curatorem Iuret ad Sancta Dei Evangelia
corporaliter tactis scripturis non contravenire ratione minoris aetatis, et admittatur in
Iudicio, tam in agendo quam in deffendendo uti maior. Et omnia acta, et gesta postea cum
eo valeant, et teneant, ac si facta forent cum maiore. Si vero voluerit per Procuratorem
legitimare, possit eum constituere iure iurando praedicto modo. Et utrum masculum sit
maior quattuordecim annis, vel mulier maior duodecim dit in discretione Domini Potestatis,
vel eius Vicarii, et eius pronunciationi stetur …, cum ex aspectu corporis possit quis de iure
pronunciari maior, aut minor.


                     (115)   De laborantibus in Festivitatibus solennibus.
Ubique debebunt celebrari festivitates solennes ad honorem DEI, et Beata MARIAE
Virginis, et Omnium Sanctorum, et Ideo volumus, quod nulla persona audeat laborare in
diebus Dominicis, et festivitatibus Beatae MARIAE Virginis, et duodecim Apostolorum, et
qui contrafecerit laborando cum persona, solvat Communi solidos quinque parvorum. Si
cum plaustro, vel Aratro solidos decem parvorum, et statim cum fuerit denunciatum per
Nuncium Domini Potestatis debeat cessare a laborando sub poena dupli. Et quilibet bonae
famae possit accusare cum sacramento, et ei credatur, et habeat tertium banni.


                                    (116)   De Feriis et Nundinis.
Memores sint cuncti litigatores, quod placita, quaestiones, et litigia non moveantur in
Iudicio, nec Ius reddatur super eis a festo Sancti Thomae usque ad Epiphaniam, neque in
festivitatibus Beatae MARIAE Virginis, et duodecim Apostolorum, neque a die Dominico
Carnis privii, usque ad diem Iovis proximum, neque a Dominica Olivarum usque ad
Octavam Paschatis Resurrectionis Dominis Nostri IUSE CHRISTI, neque a die Sancti
Barnabae usque ad quindecim dies post festam Sancti Petri de Mense Iunii propter messes,
neque a die Sanctae MARIAE de mense Septembris usque ad quindecim dies post, et hoc
propter Vindemias, neque in aliis festivitatibus, quas convenit solenniter celebrare in Terra
Montagnanae. Ei si aliquis petierit sibi reddi ius in aliquo praedictorum dierum, non
audiatur, excepto quod Ius reddi possit in supradictis feriis repentinis, et non solennibus, pro
decimis, pro mercede, vel mercenaria, pro operibus, pro litibus ortis in nundinis, vel inter
Mercatores pro debitis, vel contractibus, quae, et qui evidenter probarentur per Instrumenta
publica. Sequestrum quodlibet die etiam solenni possit committi; possit etiam Dominus
Potestas quando sibi videbitur inducere ferias repentinas. Item non possit aliqua persona
detineri pro aliquo debito paecuniario, vel interdici in festivitatibus Nundinarum, Nativitatis
et Paschatis Resurrectionis, nisi pro debitis Communis et pro Maleficiis.


                   (117)   Quod nemo capiatur in domo, nec ad custodiam.
Constituit lex, quod domus cuicunque sit tutissimum refugium atque receptaculum. Iccirco
ordinamus quod aliquis non possit modo aliquo detineri pro aliquo debito alicuius personae
privatae, vel singularis in Ecclesia, vel in domo suae habitationis. Et qui contrafecerit solvat
Commune libras tres denariorum, et relaxetur detentus absque aliquibus expensis, et
appellatione suae habitationis contineatur porticus domus, et intelligatur domus sua, sive
eam gratis habitet. Item contineatur Statio, ubi stat ad laborandum; salvo quod pro debitis
criminalibus possit quis ubiqu capi, vel pro debitis Communis, vel pro spernendo mandata
regiminis. Item non possit aliquis faciens custodia nomine suo, vel eius cum quo habitat ad
unum panem, et unum Vinum detineri, donec fuerit custodia finita, nisi iret spatiando, et
non esset solitus custodiae.


                                        (118)   De Revendiculis.
Ordinamus, quod omnes Revendiculi, et Revendiculae Pullorum, Ovorum, Perdicum,
Fasianorum, Arenarum, et aliarum Avium, vel animalium non debeant emere ante Tertiam,
et qui contrafecerit solvat Communi solidos decem denariorum, et amittat res emptas. Item
non possit emere aliquos fructus ante Nonam sub dicta poena. Et quilibet bonae famae
accusare possit cum sacramento contrafacientes, et habeat tertiam partem banni.


                          (119)   De Famulis, Boariis, et Servitoribus.
Item volumus, quod Famuli, boarii, Scutiferi, Pegorarii, et alii Servitores cuiuscunque
conditionis sint, qui promiserunt servire de suo labore aliquibus personibus, et cum eis
habitare usque ad certum tempus, vel terminum; Si recesserit ante finem termini, vel
temporis suae promissionis, invitis Dominis sine iusta causa cum rebus Dominorum, vel
sine, non possit petere salarium pro mercede sua alicuius temporis, Immo si receperint
teneatur illud restituire. Et nihilominus damnum, et interesse ipsis Dominis probandum per
Sacramentum Dominorum resarcire. Si vero Domini dederint comeatum ipsis famulis, vel
eos expulerint invitos de domo sua sine iusta causa ante finem termini praedicti, teneantur
similiter solvere dictis famulis salarium ab initio conventum pro illo tempore toto,
damnumque. Similiter probandum per sacramentum ipsorum famulorum bonae conditionis.
Et an … propter quas Domini expulerunt famulos, vel famuli recesserint a Dominis ante
tempus sint iustae, vel iniquae sit in arbitrio Domini Potestatis, vel eius Vicarii, habendo
tamen colloquium, et informationem cum aliquibus de Vicinis preadictorum Dominorum, et
famulorum vel habitantium in domo cum praedictis, vel etiam ingrendo de fama
praedictorum. Insuper statuimus, quod si fuerit denunciatum alicui tenenti in domo sua
famulum quian fugit, vel recessit a Domino sine iusta causa, quod eum non teneat, incidat
ille tenens eum ultra unam diem post denunciationem in poena solidorum Viginti
denariorum pro qualibet denunciatione ei facta, et non servata quae denunciatio fieri possit
per praeconem Communis, vel per Dominum, qui conqueritur de famulo, et eis credatur.
Quod autem dictum est in famulis, vel aliis similibus habeat locum in famulabus, vel aliis
servitricibus. Et praedictae personae non possint petere salarium, vel mercedem suam ultra
sex menses. De aliis annis praecedentibus stetur Sacramento Domini, si ipse probat primo
per unum testem fide dignum, quod ipse credit, et est illius opinionis, quod ille Dominus
debeat iurare, et dicere veritatem. Utrum solverit dicto famulo et melius quam diceret ipse
famulus. Item intelligatur de Operariis, et aliis laboratoribus quocunque modo, ut sex
mensibus elapsis a tempore operarum praestitarum petere non possit mercedem, salvo quod
de praedictis etiam stare possit Sacramento illorum, quibus operas praestiterint.


                       (120)   Quod Boarii non vadant super Plaustro.
Est inductum per hoc Statutum, quod aliquis Boarius, vel Carrizarius non debeat ascendere
plaustrum, vel Carrettam, vel aliquid aliud simile per Terram Montagnanae vel per Burgos,
vel per Villas, ubi sunt aliquae habitationes vel converstio gentium cazzando bestias suas,
sed vadant per Terram gubernando, et guidando dictas bestias, ne aliquod periculum
immineat, et qui contrafecerit incidat in poenam solidorum decem parvorum pro qualibet
vice, et pro quolibet, et teneatur ad emendationem damni, et si non haberet unde solvere,
dictum plaustrum, vel Carretta, et bestiae, quas ducebat sint obligatae pro emendatione
damni; Et quilibet bonae famae possit accusare cum sacramento contrafacientes, et ei
credatur, et habeat tertium banni.

				
DOCUMENT INFO