Certificate A

Document Sample
Certificate A Powered By Docstoc
					Certificate A "Vestibulum"

1° Read the text carefully so that you can understand what it means. (It is not
necessary to translate it in the least details).
2° Answer the different questions asked in the second part of the test.


Europa and the Bull

Jupiter uses one of his standard tricks – changing his form – to win the
love of a beautiful girl.

Europa fuit filia regis Phoenicum Agenoris. Ex caelo Iuppiter, rex
deorum, eam in litore ludentem vidit. Amore eius victus, dixit:“Sine hac
pulchra puella vivere non jam possum. Sed si vi hanc superavero, me
amare non poterit, et Iuno me castigabit, si insidias meas invenerit. Arte
igitur Europam ad me ducere debeo.“
Ita Iuppiter formam tauri sibi dedit et sine mora e deorum sede in caelo
per nubes ad terram properavit. Ille adiit ad Europam quae cum amicis a
litore in loca remota abierat. Ut eum viderunt, ceterae puellae fugerunt.
Sola Europa, quod animalia non timebat, cum tauro mansit.
Collum eius suis bracchiis puella capit. Tum per mare ille eam cornua
manibus tenentem ad Cretam trahit! Europa, quod periculum sensit,
magno timore clamat: „O!“. Sed Iuppiter: „Pulchra puella, inquit, noli
timere. Malas sententias de te non habeo. Ama me, nam te amo. Ego
enim non taurus, sed deus sum. Non mors, sed fama gloriaque tibi
venient, nam magni poetae nomen tuum cum meo iungent.”

				
DOCUMENT INFO
Shared By:
Categories:
Tags:
Stats:
views:21
posted:8/8/2012
language:Unknown
pages:1